HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XXX: De ducatu columnae, et mari Rubro

#Exod. XIII#Exod. XIV#Jer. XLI

Dominus autem ut dux esset itineris, praecedebat eos per diem in columna nubis, contra fervorem solis, et per noctem in columna ignis, contra tenebras, et ut sibi a serpentibus providerent. Praecepitque Dominus, ut reversi aliquantulum versus Aegyptum castrametarentur in regione Phihahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon. Est autem Magdalum civitas in confinio Aegypti ad quam Judaei tempore Jeremiae interfecto Godolia primo confugerunt, et posuerunt castra super mare Rubrum. Hujus maris aqua non est rubea, sed omnis terra circumstans rubea est, ex qua vitiatur gurges, et inficitur, unde minium acutissimum excipitur. Quidquid etiam ad esum in fructibus est, in hunc colorem cadit. Ob hoc ibidem rubrae gemmae inveniuntur, quae humo involutae, et inter arenas attritae terrae colorem habent et maris. Hoc mare in duos sinus dividitur, qui ab oriente est Persicus appellatur, quia Persae oram ejus inhabitant, alter Arabicus dicitur, ubi tamen nos dicimus Rubrum: Hebraeus dicit Cannosum, quia cannae in littoribus ejus abundant. Sane ibi coarctati sunt filii Israel. Ex una parte erant montes asperrimi et immeabiles, ex altera parte mare.